Hľadaný výraz: Ex 16,13-15, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
13 Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix operuit castra; mane quoque ros iacuit per circuitum castrorum. 14 Cumque operuisset superficiem deserti, apparuit minutum et squamatum in similitudinem pruinae super terram. 15 Quod cum vidissent filii Israel, dixerunt ad invicem: “ Manhu? ” (quod significat: “ Quid est hoc? ”). Ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses: “ Iste est panis, quem dedit Dominus vobis ad vescendum.

1

mail   print   facebook   twitter